monumenta.ch > Cassiodorus > sectio > ARCADIUS ET HONORIUS XLI. > 5 > 131 > 10 > 1 > 96 > 7 > 17 > 8 > 3 > 17 > 48 > CLAUDIUS XXVIII. > 3 > 74 > 67 > 93 > 80 > 124 > 89 > 13 > DE PARTIBUS RHETORICAE. > 8 > 3 > 6 > ANTONINUS CARACALLA XVIII. > 125 > 13 > . . . > 145 > 22
Cassiodorus, Historia Eccl., 6, XXI.De differentia substantiae et subsistentiae. <<<     >>> XXIII.Quia Eusebius veniens Antiochiam propter Paulinum, et divisum videns populum fuerit indignatus.

Cassiodorus, 6, CAPUT XXII.Pars libri Athanasii de Satisfactione fugae.

1 Verum Athanasius librum de Satisfactione fugae olim a se conscriptum tunc eis praesentibus legit; cuius partes utiles, et quae prosint hic intexens, totum librum multorum versuum quaerere et legere studiosos admoneo. Ait enim: Ecce huiusmodi sunt praesumptiones impiorum, haec agentes, nec erubescentes. In quibus primum contra nos mala sunt machinati, hactenus accusant, quoniam manus eorum praeparatas necibus declinare potuimus; et amarissime potius ingemiscunt, quoniam nos penitus amputare nequiverunt; et improperant timoris causam, ignorantes quia dum hoc submurmurant, in semetipsos magis retorquent culpam.
2 Nam si fugere malum est, persequi multo deterius. Hic quidem ne moriatur absconditur; hic autem persequitur ut occidat. Et ut fugiatur quidem scriptum est: qui autem quaerit occidere, praevaricatur legem, et magis ipse fugiendi praebet occasionem. Si ergo fugam improperant persequentes, erubescant potius semetipsos.
3 Quiescant insidiari, et quiescunt continuo fugientes. Sed a calliditate non desinunt sua, et comprehendere omni virtute festinant: scientes quia fuga persecutionem patientium iudicium [ms., indicium] est maximum persequentium. Nullus enim mitem atque clementem fugit aliquando, sed magis ferocem simul et callidum. Omnis enim qui gemebat et vexabatur a Saul, fugiebat et veniebat ad David [I Reg. XXII, 2]. Sed isti propterea eos qui abscondunt se, interimere student, ne ipsorum malitiam videantur arguere.
4 Qui etiam in hac parte caecantur. Nam quanto fuga manifestior est, tanto amplius eorum insidiis neces exsiliaque commissa omnibus sunt aperta. Nam sive perimant, mors contra eos semper exclamat; sive rursus exsilia minentur, ubique ipsi contra se mali memoriam destinare noscuntur. Et siquidem sanam haberent mentem, viderent semetipsos in his esse constrictos, seque in consiliis suis offendere.
5 Sed quoniam sapere perdiderunt, propterea persecutione decipiuntur; et quaerentes occidere, suam non contemplantur impietatem. Nam si derogant eis qui fugiunt, quaerentes occidere; quid faciant cum vident Iacob fugientem Esau fratrem suum [Gen. XXVII, 44], et Moysen in Madian descendisse propter Pharaonis timorem [Exod. II, 15]? Quomodo satisfacient fugienti David Saul, qui in domum misit ut interimeret eum, dum absconsus fuisset in spelunca [I Reg. XIX, 11, ] [et XXIV, 4], et mutasset vultum suum, donec declinaret ab Abimelech, ob quam causam inimicorum evasit insidias [Ibid. XXI, 13]? Quid dicant isti qui omnia proferunt petulanter, videntes maximum Heliam in oratione quidem mortuum suscitasse; et tamen absconsum propter Achab, et fugisse propter insidias Iezabel?
6 Tunc etiam quaesiti filii prophetarum celati sunt, latentes in speluncis apud Abdiam [III Reg. XVII, 22, ] [et XIX, 3]. Sed si haec tanquam vetera non legerunt, saltem memoriam habeant Evangeliorum. Nam et discipuli propter metum Iudaeorum recesserunt, celantes semetipsos [Act. VIII, 1]; et Paulus in Damasco a principe gentis quaesitus, de muro in sporta depositus est, et manus quaerentis effugit [II Cor. XI, 33]. Haec igitur de sanctis viris Scriptura dicente, quam putas excusationem suae petulantiae poterunt invenire?
7 Sive ergo timorem improperent, contra semetipsos tanquam vesani loquuntur; sive contra voluntatem Dei hoc dicant fieri, Scripturarum divinarum videntur penitus inexperti. Nam in lege [Num. XXXV, 9] praeceptum fuit ut deputarentur etiam civitates ad fugam; quatenus hi qui quaerebantur ad mortem, quoquomodo liberari potuissent. In novissimo vero tempore saeculorum veniens ipsum, quod Moysi locutum est, Patris Verbum, rursus hoc dedit mandatum, dicens: Cum persecuti vos fuerint in hac civitate, fugite in aliam [Matth. X, 23]. Et post pauca dicit: Cum ergo videritis abominationem desolationis quae dicta est per Danielem prophetam, stantem in loco sancto, qui legit intelligat: tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montana, et qui in tecto est non descendat tollere aliquid de domo sua; qui in agro, non revertatur tollere vestes suas [Ibid., XXIV, 15, 16, 17, 18]. Haec enim scientes sancti, huiusmodi habuerunt conversationis modum.
8 Quae enim nunc praecepit Dominus, haec etiam ante incarnatam sui praesentiam in sanctis locutus est. Et hic est hominum terminus ad perfectionem ducens, ut quod Deus iubet, hoc faciant. Propterea et ipsum Verbum propter nos humanatum, cum quaereretur, sicuti nos ipsi, abscondi dignatum est [Ioan. VIII, 59]; et iterum cum persecutionem pateretur, fugit et ab insidiis declinavit [Ioan. XI, 54]. Decebat enim eum, sicuti famem et sitim, etiam hoc pati, et hoc modo ostendere semetipsum humanatum.
9 Ab initio siquidem mox homo factus est; cum esset parvulus ipse per angelum mandavit Ioseph: Surgens sume puerum et matrem eius, et fuge in Aegyptum. Futurus est enim Herodes quaerere animam pueri [Matth. II, 13]. Mortuo quoque Herode, videtur propter Archelaum filium eius in Nazareth fugisse. Et quando iam etiam Deum semetipsum innotescebat, et manum aridam restituerat sanam; et Pharisaei quidem egredientes concilium fecerunt adversus eum, ut eum occiderent: Iesus autem sciens discessit inde [Matth. XII, 14, 15]. Nam et quando Lazarum suscitavit a mortuis: Ab illo, inquit, die cogitaverunt, ut occiderent eum.
10 Iesus ergo iam non palam ambulabat inter Iudaeos, sed abiit inde in regionem iuxta desertum [Ioan. XI, 53, 54]. Deinde Salvatore dicente: Antequam Abraham fieret ego sum. Iudaei quidem tulerunt lapides ut mitterent super eum. Iesus autem absconsus est, et exivit de templo. Et transiens per medium eorum, abiit [Ioan. VIII, 58, 59] [Luc. IV, 24], et ita discessit. Putas haec videntes, magis autem audientes, cum non videant, quomodo secundum quod scriptum est, non debeant igne comburi, quoniam contraria his quae Dominus facit et docet, cogitant et loquuntur?
11 Nam quando Ioannes martyrium sustinuit eiusque corpus sepeliere discipuli, audiens Iesus, discessit inde in navem ad deserti locum seorsum [Matth. XIV, 13]. Dominus itaque haec faciens, ita docebat. Sed utinam isti vel sic erubescerent, et usque ad homines suam petulantiam declararent, et non magis ac magis insanientes viderentur etiam ipsum arguere Salvatorem, contra eum utique blasphemias mittentes [ed., meditantes]. Sed neque vesanorum quilibet eos poterit sustinere, cum arguantur nec Evangelia quidem ipsa nosse.
12 Est enim occasio nostrae discessionis et fugae rationabilis atque vera, quam in Salvatore quidem evangelistae positam memorarunt. Nos autem etiam in sanctis viris oportet talia cogitare. Nam ea quae de Salvatore humano modo conscripta sunt, eadem communiter humano generi deputantur. Quae nostra sunt ille suscepit, et passiones nostrae infirmitatis ostendit.
13 Quod Ioannes ita conscripsit: Quaerebant ergo eum tenere, et nullus misit in eum manus, quia nondum venerat hora eius [Ioan. VII, 30]. Nam antequam haec venirent, dicebat ipse matri: Nondum venit hora mea [Ioan. II, 4]. Et eis qui fratres eius appellabantur ait: Meum tempus nondum venit [Ioan. VII, 6]. Rursus autem tempore passionis discipulis dicebat: Dormite iam et requiescite.
14 Ecce enim appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum [Matth. XXVI, 45]. Sed neque antequam veniret tempus, teneri se passus est, neque cum venisset tempus absconsus est, sed etiam semetipsum tradidit adversariis. Sic et beati martyres in persecutionibus temporalibus custodiebant semetipsos, et dum quaererentur, per latibula fugiebant; cum vero invenirentur, martyrio se subdebant.
15 Haec de Athanasio retulisse sufficiat. [SOCRATES, lib. III, cap. 6. Edit. Christ. Vales. cap. 8, p. 176.]
Cassiodorus HOME

bav823.233 bav824.170 bnf1603.116

Cassiodorus, Historia Eccl., 6, XXI.De differentia substantiae et subsistentiae. <<<     >>> XXIII.Quia Eusebius veniens Antiochiam propter Paulinum, et divisum videns populum fuerit indignatus.
monumenta.ch > Cassiodorus > sectio > ARCADIUS ET HONORIUS XLI. > 5 > 131 > 10 > 1 > 96 > 7 > 17 > 8 > 3 > 17 > 48 > CLAUDIUS XXVIII. > 3 > 74 > 67 > 93 > 80 > 124 > 89 > 13 > DE PARTIBUS RHETORICAE. > 8 > 3 > 6 > ANTONINUS CARACALLA XVIII. > 125 > 13 > . . . > 145 > 22

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik